secretorum scientiae Dei. XXXVIIII. De apostolo revelante Iudeos, ut corpora
sua exhibeant hostiam Deo. XXXV. De falsa et vera sapientia. XLI. De eccle
sia et conparatione corporis atque membrorum, quod in hoc capitae sunt
de diversitate donorum et dilectione, de hodio mali et coniunctione
boni, de caritate et obsequio, de sollicitudine, de ferbore spiritus, de tempo
re serviendo, de spei gaudio, de patientia tribulationis, de instantia
operationis, de commonicatione sanctorum memores, de ospitalitate,
de bene dicendo et abstinentia maledicendi, de gaudio cum gaudientibus
ac fletu cum flentibus, de unitate et humilitate, de non reddenda in
iuria et pacem habere cum omnibus hominibus. XLI. De subiectione erga
principes et potestates. XLII. De redditione uniquique omnium debitorum.
XLIII. De vigilantia et exercitio fidei et subrietate et continentia. XLIIII.
De neglegentia et de traditione carnis et de manducantibus ac non
manducantibus et iudicantibus alter nos vel universos dies. XLV.
De omnibus, quod non sibi, sed Deo aut moriantur aut vivant. XLVI. De iu
dicio Domini, quod ante tribunal stabimus. XLVII. De eo, quod nihil com
mone est nisi ei, qui estimat esse commune. XLVIII. De contristante
frater in esca, et quod non sit regnum Dei esca et potus, sed iustitia
et pax et gaudium in spiritu sancto. XLVIIII. De misterio Domini ante passionem
in silentio habeto, post passionem vero ipsius revelato. Amen.
Expliciunt tituli epist(ulae) ad Romanos, incipit argumentum eiusdem epistulae. Romani sunt par
tis Italiae. Hii preventi sunt a falsis apost(olis) et sub..mine domini nostri Ihesu Christi in legem et profetas erunt in
ducti hos revocat apostolus ad veram evangelicam fidem, scribens eis ad Corin
tho. Incipit textus eiusdem epist(ulae).