M.p.th.f.69 Scan 20 (9v)

Revision as of 16 October 2013 17:38 by Kerstin (Comments | Contribs)

scriptura quomodo postulat apud dominum contra israhel; Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua
suffoderunt; et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum?
divinum reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu sua ante bachaal. Sic igitur domini
in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae domini salve factae sunt. Si autem gratia,
eum non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Quid ergo? Quod quaerebat Israhel,
hoc non est consecutus; electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt; sicut scriptum
dedit: Illis Deus spiritum conpunctionis; oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque
in hodiernum diem. Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et
in scandalum, et in retributionem illis. Obscurentur oculi eorum ne videant; et dorsum ipso
sum, semper incurva. Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Di-
sed illorum delicto, salus gentibus ut illos aemulentur. Quod si delictum illorum
vitiae sunt mundi, et deminutio eorum illo divitiae gentium quanto magis plenitudo illorum.
Vobis enim dico gentibus; quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum
Inlustrabo; si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam
aliquos ex illis. Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi; quae adsumptio, nisi vita
ex mortuis? Quod si delibatio sancta est, et massa; et si radix sancta, et rami. Quod si aliqui ex ramis
fracti sunt, tu autem cum esses, oleaster insertus es in illis, et socius radicis et pin-
guidinis olivae factus es, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris; non tu radicem
portas, sed radix te. Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. Bene: propter increduli-
tatem fracti sunt. Tu autem fide stas noli altum sapere sed time. Si enim
Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Vide ergo bonitatem, et
severitatem Dei; in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si per-
manseris in bonitate, alioquin et tu excideris. Sed et illi, si non permanserint in incre-
dulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex natu-
rali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quan-
to magis hii secundum naturam inserentur suae olivae?