tiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
15,22 propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
15,23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
15,24 cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
15,25 nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
15,26 probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
15,27 placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
15,28 hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
15,29 scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
15,30 obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
15,31 ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
15,32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
15,33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen
16,1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
16,2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
16,3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
16,4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
16,5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
16,6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
16,7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
16,8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
16,9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
16,10 salutate Apellen probum in Christo
16,11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
16,12 salutate