tiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
-->propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
-->nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
-->cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
-->nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
-->probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
-->placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
-->hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
-->scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
-->obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
-->ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
-->ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
-->Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen
-->commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
-->ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
-->salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
-->qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
-->et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
-->salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
-->salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
-->salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
-->salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
0 -->salutate Apellen probum in Christo
1 -->salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
2 -->salutate