M.p.th.f.69 Scan 26 (12v)

Revision as of 24 July 2013 15:41 by Kerstin (Comments | Contribs)

Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae
multum laboravit in Domino salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt
fratres salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Oly-
mpiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos salutate invicem in osculo sancto salutant vos
omnes ecclesiae Christi rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendi-
cula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis huiusmo-
di enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones
seducunt corda innocentium vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gau-
deo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. Deus
autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu
Christi vobiscum salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater
cognati mei saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino. Salutat vos
Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quar-
tus frater [] ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen.

Incipiunt tituli ad Corinthios prime
I. De plenitudine divitiarum
gratie et scientie Chorinthiorum. II. De apostolo unitatem Co-
rinthios deponente. III. De contentione Corinthiorum. IIII. De verbo
crucis, quod stiltitia sit pereuntibus, salus vero futuris virtus sit Deo.
IIII. De perditione sapientie seculi. V. De Deo elegente stultitiam sit ius seculi
et infirma ignobilia, ut confundat sapientes et fortia, ut et gloriatur in Domino, glori-
etur.