M.p.th.f.69 Scan 26 (12v)

Revision as of 13 April 2012 11:31 by Kerstin (Comments | Contribs)

Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
16,13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
16,14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
16,15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
16,16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
16,17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
16,18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
16,19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
16,20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
16,21 salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
16,22 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
16,23 salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
16,24 []
16,25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
16,26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
16,27 solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen.

Kapitelverzeichnis