M.p.th.f.69 Scan 27 (13r)

Revision as of 08 July 2013 15:41 by Guenter (Comments | Contribs)

VI. De sapientia Dei et sapientia mundi. VII. De bonis futuris, que nondum sunt cuique revelata. VIII.
De spiritu omnia perscrutante. VIIII. De spiritu Dei et mundi istius spiritu et de spiritalibus hominibus et ani-
malibus. X. De spiritalibus et carnalibus et de apostolo lacte Corinthios propinante. XI. De edificio
cultuque doctrine et de edificatoribus et doctoribus et mercidibus operantium vel, si cuius
operatio arserit, detrimentium patietur. XII. De sancti, quod templum sunt Dei. De sancti, quod aliter
sapientes esse non possunt, nisi stulti in saeculi fuerint, et de sapientibus saeculi, quod
ubi se existimant sapire, ipsi sultissimi depraehendantur. XIII. De inani iactantia
glorientis in homine, et quos sanctis tam praesentia quam futura sint divinitus adtributa.
XIIII. De contemptu existimationis humanae et desiderio laudis futurae cum Deo. XV. De
vana gloria. XVI. De apostolis et mundo huic et angelis et hominibus expectaculum
factis et omnibus eorum passionibus, et quod per omnia manibus fuerint opera-
ti. XVII. De apostolis in domino Christo per evangelium Corinthius generante et de sanctis,
quod apostolis debeant emutari. XVIII. De apostolo minante Chorinthis, et quod
non in sermone, sed in virtute est regnum Dei. XVIIII. De fornicatione facta inter
Chorinteos. XX. De traditione fornicationis satanae. XXI. De contagione et pascha. XXII.
De separatione sanctorum a praeteriuntibus disciplinam. XXIII. De fratribus des-
ceptantibus, quod a fratribus debeant iudicari, et quod sancti mundum et angelos
iudicabunt. XXIIII. De sanctis, quod iniuriam facere non debeant, sed tollerare. XXV.
De iniustis, quod regnum Dei non possidebunt, et quod omnia peccata baptis-
mi gratia diluuntur. XXVI. De pudicitia et resurrectione. XXVII. De sanctis, quod mem-
bra sint Domini, et de fornicatoribus, quod membra sint meritricis. XVIII. De mag-
nitudine creminis fornicationis, et quod sancti sui non sunt, sed praetiosi san-
guinis dominici conparati. XVIIII. De coniugibus et motua corporum potestate.
XXX. De apostoli continentia et diversitate donorum. XXXI. De felicitate contin-
entiae et melius esse nubere, quam usi. XXXII. De coniugibus non seperandis. XXXIIII.
De viro ac muliere coniuges in fide infideles habentibus. XXXV. De uno quoque,