sanctis fiunt. LXIIII. De Apollo. LXV. De apostolo exortante Chorinthios. LXVI. De domus Ti-
fanae. LXVII. De Stefano et Fortinato et Achaio. LXVIII. De ecclesis Assiae et Aquila
et Priscilla hospitibus Pauli. LXVIIII. De apostolo anathematizante eos, qui non
credunt in dominum Ihesum. Corinthi sunt Achaei, et hii similiter ad apostolis audierunt.
verbum veritatis et subversi multifariae a falsis apostolus quidam a philosophe verbosa
eloquentia alii autem a iudicae legis secta inducti sunt. Hos revocat apostolus ad veram evange-
licam fidem et sapientiam, scribens eis ab epistulam Effeso per Timotheum.
est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen
Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Domino Iesu Christo. Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae
data est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni
verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini
nostri Iesu Christi; qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die ad-
ventus Domini nostri Iesu Christi. Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii eius
Iesu Christi Domini nostri. Obsecro autem vos, fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut ip-
sum dicatis omnes, et non sint in vobis scismata, sitis autem perfecti in eodem sen-
su et in eadem sententia. Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei,
ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico,