ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus itaque epule-
mur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceri-
tatis et veritatis scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis non
utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus
alioquin debueratis de hoc mundo exisse nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui fra-
ter nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus
aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere quid enim mihi de his qui fo-
ris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis nam eos qui foris sunt Deus iudi-
cabit auferte malum ex vobis ipsis audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum
iudicari apud iniquos et non apud sanctos an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis nescitis quoniam angelos iudicabimus
quanto magis saecularia saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in
ecclesia illos constituite ad iudicandum ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos
sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum sed frater cum fratre
iudicio contendit et hoc apud infideles iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia ha-
betis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis frau-
dem patimini sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus an nesci-
tis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii ne-
que idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores
neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces reg-
num Dei possidebunt et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed
iustificati estis innomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate es-
ca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non
fornicationi sed Domino et Dominus corpora Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscita-
bit per virtutem suam