ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
-->-->-->itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
-->-->-->scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
-->-->-->non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
-->-->-->nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
-->-->-->quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
-->-->-->nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis
-->-->-->audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
-->-->-->an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
-->-->-->nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
-->-->-->saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
-->-->-->ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
-->-->-->sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
-->-->-->iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
-->-->-->sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
-->-->-->an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
-->-->-->neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
-->-->-->et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
-->-->-->omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
-->-->-->esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpora
-->-->-->Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam