M.p.th.f.69 Scan 35 (17r)

Revision as of 30 October 2013 16:38 by Kerstin (Comments | Contribs)

Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra
meretricis? Absit! An nescitis quoniam, qui adheret meretrici, unum corpus? "Efficitur erunt
enim inquit duo in carne una" Qui autem adheret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem! omne
peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum
peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habe-
tis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio! magno glorificate
et portate Deum in corpore vestro. De quibus autem scripsistis, bonum est homini
mulierem non tangere; propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat,
et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro.
Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis
potestatem non habet sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consen-
su ad tempus, ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum, ne temptet vos Sata-
nas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam,
non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum; sed unus-
quisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non
nuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego; quod si non se continent, nu-
bant. Melius est enim nubere quam uri. His autem, qui matrimonio iuncti sunt,
praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit,
manere innuptam aut viro suo reconciliari, et vir uxorem ne dimittat. Nam cete-
ris ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit
habitare cum illo, non dimittat illam; et si qua mulier habet virum infidelem,
et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. sanctificatus est enim vir infide-
lis in muliere, fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin
filii vestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. Quod si infidelis discedit, disce-
dat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace
autem vocavit nos Deus. Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies?