6,15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
6,16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
6,17 qui autem adheret Domino unus spiritus est
6,18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
6,19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
6,20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro
7,1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere
7,2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat
7,3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
7,4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
7,5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram
7,6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
7,7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
7,8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego
7,9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri
7,10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere
7,11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat
7,12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam
7,13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum
7,14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
7,15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
7,16 unde enim scis mulier si virum salvum facies