aut unde scis vir si mulierem salvam facies? Nisi unicuique secundum divisit Dominus, unum-
quemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sic in omnibus ecclesiis doceo. Circumcisus al-
iquis vocatus est? Non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est, non circum-
cidatur circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.
Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es? Domini
non sit tibi curae; sed non sit ibi et si potes liber fieri magis utere. Qui enim in Domino vocatus est ser-
vus, est Christi. Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. Unusquisque in quo vo-
catus est, fratres in hoc maneat apud Deum. De virginibus autem praeceptum Domini
non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fi-
delis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini
sic esse. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quae-
rere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non pec-
cavit: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco.
Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est, reliquum est, ut qui habent uxores, tam-
quam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam
non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo,
tamquam non utantur; praeterit enim figura huius mundi. Volo autem vos frateris
sollicitudine esse. Qui sine uxore est. [sollicitus]est quae Domini sunt, quomodo
placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo
placeat uxori, et [divisa est et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini
sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo
placeat viro -> unten auf Blatt]
porro hoc ad u[ti]litatem vestram dico; non ut laqueum vobis
iniciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine in-
pedimento Dominum observandi. Si quis autem turpem se videri existimat super
virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri; quod vult faciat; non
peccat, nubat. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem,
potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo, servare
virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio iungit virginem