aut unde scis vir si mulierem salvam facies
7,17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
7,18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
7,19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei
7,20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
7,21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere
7,22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi
7,23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum
7,24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum
7,25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
7,26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse
7,27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
7,28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco
7,29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint
7,30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
7,31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi
7,32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
7,33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est
7,34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro
7,35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
7,36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat
7,37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit
7,38 igitur et qui matrimonio iungit virginem