fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat numquid
secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit scriptum est enim in lege Mosis
non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo an propter nos uti-
que dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat ara-
re et qui triturat in spe fructus percipiendi si nos vobis spiritalia seminavimus mag-
num est si nos carnalia vestra metamus si alii potestatis vestrae participes
sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus
ne quod offendiculum demus evangelio Christi nescitis quoniam qui in sacrario operan-
tur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario
participantur ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evan-
gelio vivere ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fi-
ant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis eva-
cuet nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit
vae enim mihi est si non evangelizavero si enim volens hoc ago mercedem habeo
si autem invitus dispensatio mihi credita est quae est ergo merces mea ut e-
vangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potesta-
te mea in evangelio nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plu-
res lucri facerem et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucra-
rer his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem
[sub lege] ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant la qui face-
rem, tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem
Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant factus sum infirmis infirmus ut
infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes salvos fa-
cerem omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar nescitis
quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit
bravium sic currite ut conprehendatis omnis autem qui in agone contendit