numquid fortiores illo sumus? omnia licent, sed non omnia expediunt. Omnia licent, sed non om-
nia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate,
nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est terra et plenitudo eius. Si quis vocat vos infide-
lium, et vultis ire; omne quod vobis adponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Si quis autem dixerit. Hoc immolaticium est idolis; nolite manducare propter illum qui indicavit,
et propter conscientiam; conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab
alia conscientia si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago sive
ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite sine offensione esto-
te Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens
quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant imitatores mei estote sicut
et ego Christi laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis prae-
cepta mea tenetis volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput
autem mulieris vir caput vero Christi Deus omnis vir orans aut prophetans velato
capite deturpat caput suum omnis autem mulier orans aut prophetans non vela-
to capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur nam si non vela-
tur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria
viri est non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro etenim non est creatus vir propter mu-
lierem sed mulier propter virum ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter
angelos verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo vos ipsi iudica-
te decet mulierem non velatam orare Deum nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat gloria
est illi mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt si quis autem videtur contentiosus
esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei hoc autem praecipio non lau-
dans quod non in melius sed in deterius convenitis primum quidem