orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
14,16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
14,17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
14,18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
14,19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
14,20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
14,21 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
14,22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
14,23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
14,24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
14,25 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
14,26 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
14,27 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
14,28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
14,29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
14,30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
14,31 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
14,32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
14,33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
14,34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
14,35 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
14,36 an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
14,37 si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
14,38 si quis autem ignorat ignorabitur
14,39 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere
14,40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant
15,1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis