gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis
deerat ipsi suppleverunt refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite er-
go qui eiusmodi sunt salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino
multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia Salutant vos fratres omnes
salutate invicem in osculo sancto salutatio mea manu Pauli Si quis
non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha gratia Domini Iesu Christi
vobiscum caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen. Explicit ad Corinthios
prime, incipiunt ad Corinthios tituli epistulae secundae.
terorum eiusque in Assia, et quod nemo in se fiduciam ha-
bere debeat, sed in Domino. III. De motua ingloriatione sanctorum
in die Domini. IIII. De apostolo Domini testante, quod adventum Corinthis parcendo
distullerit. V. De defferentiatris tristitie et apostoli obiugantis peccata remitten-
tente. VI. De sanctis, quod sint salvatis odor vite, in vitam pereuntibus vero odor mortis
in mortem, et de adulterantibus verbum Dei. VII. De aepis(tulis) commendaticiis. VIII. De duo-
bus testamentis utriusque distantiae, et quod ubi sit spiritus Domini, et ibi sit libertas.
VIIII. De ambulantibus in astutia et adulterantibus verbum Dei. X. De Deo istius saeculi
sensum infidelium ex et ante et de domino Christo, quod imago est Dei. XI. De pascionibus
et tollerantia passionum et gloria. XIII. De dissolutione et terrenis penis corporis ac
praesentis et aedificationem illius ex Deo, quae est sempiternam caelis.
XIIII. De peregrinationes corporum ad non, quamdiu sunt in corpore, et praesentia a-
pud Deum, cum excidunt de corpore, et de munificatione omnium ei ante tribunal Domini