M.p.th.f.69 Scan 51 (25r)

Revision as of 27 August 2013 11:39 by Kerstin (Comments | Contribs)

non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistisStatui autem
hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos si enim ego contristo vos et quis est qui me
laetificet nisi qui contristatur ex me et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tris-
titiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia gaudium meum omni-
um vestrum est nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas ut non
contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis si quis autem contristavit
non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec
quae fit a pluribus ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte habundantiori tris-
titia absorbeatur qui eiusmodi est propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes estis
cui autem aliquid donatis et nam ego et ego quod donavi si quid donavi pro vos in persona Domini ut non circum-
veniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius Cum venissem autem Troadem
propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino non habui requiem spiritui meo eo quod non in-
venerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam Deo autem gra-
tias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per
nos in omni loco quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt
aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam
idoneus non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed si-
cut ex Deo coram Deo in Christo loquimur Incipimus iterum nosmet ipsos commendare
aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis epis-
tula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus
hominibus manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non
atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis car-
nalibus fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum non quod