thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis in
omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur
sed non destituimur persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non
perimus semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita
Iesu in corporibus nostris manifestetur semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur
propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali ergo mors in nobis
operatur vita autem in vobis habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est
credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur scientes quoniam qui susci-
tavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum omnia enim propter vos ut gratia ha-
bundans per multos gratiarum actione habundet in gloriam Dei propter quod non deficimus
sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt
scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis
nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes
si tamen vestiti non nudi inveniamur
nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita
qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus
audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
per fidem enim ambulamus et non per speciem
audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum
et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi