thesaurum istum in vasis fictilibus; ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. In
omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur,
sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non
perimus; semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita
Iesu in corporibus nostris manifestetur. Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur
propter Iesum; ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis
operatur, vita autem in vobis. Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est;
Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur; scientes quoniam qui susci-
tavit Iesum, et nos cum Iesu suscitabit, et constituet vobiscum. Omnia enim propter vos; ut gratia ha-
bundans, per multos gratiarum actione, habundet in gloriam Dei. Propter quod non deficimus;
sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in
diem. Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra mo-
dum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis, non contemplantibus
nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt;
quae autem non videntur, aeterna sunt. Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra
huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habeamus, domum non manufac-
tam, aeternam in caelis. Nam et in hoc ingemescimus, habitationem nostram, quae de caelo est,
superindui cupientes; si tamen vestiti, non nudi inveniamur. Nam et qui sumus in hoc
tabernaculo, ingemescimus gravati; eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri ut
absorbeatur quod mortale est, a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit
nobis pignus Spiritus. Audentes igitur semper, et scientes quoniam dum sumus in corpo-
re, peregrinamur a Domino (per fidem enim ambulamus et non per speciem;) audemus autem,
et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes
esse ad Domini. Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi.