thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis
4,8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur
4,9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus
4,10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur
4,11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali
4,12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis
4,13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur
4,14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
4,15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei
4,16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
4,17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis
4,18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt
5,1 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis
5,2 nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes
5,3 si tamen vestiti non nudi inveniamur
5,4 nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita
5,5 qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus
5,6 audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
5,7 per fidem enim ambulamus et non per speciem
5,8 audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum
5,9 et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi