operatur ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudi-
nem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam
in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est
et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum
gaudeo quod in omnibus confido in vobis
notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam
sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
nunc vero et facto perficite ut quem