operatur. Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudi-
nem; sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam;
in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. Igitur, et si scripsi vobis, non propter eum
qui fecit iniuriam, nec propter eum qui passus est; sed ad manifestandam sollicitudinem
nostram, quam pro vobis habemus ad vos coram Deo; ideo consolati sumus. In consolatione
autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab
omnibus vobis; et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus; sed si-
cut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, ve-
ritas facta est, et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium
vestrum oboedientiam; quomodo cum timore et tremore excepistis eum. Gaudeo quod in omnibus
confido in vobis. Notam autem vobis facimus, fratres, gratiam Dei,
quae data est in ecclesiis Macedoniae; quod in multo experimento tribulationis
abundantia gaudii ipsorum, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias
simplicitatis eorum; quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtu-
tem voluntarii fuerunt, cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et com-
municationem ministerii, quod fit in sanctos. Et non sicut speravimus, sed semet
ipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, ita ut rogaremus Titum,
ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam.
Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollici-
tudine, et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. Non quasi imperans
dico; sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans.
Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius
inopia vos divites essetis. Et consilium in hoc do; hoc enim vobis utile est, qui non solum
facere, sed et velle coepistis ab anno priore; nunc vero et facto perficite; ut quem