admodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet
non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum
nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis
scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos
misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis
ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem