nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedifica-
tionem et non in destructionem vestram non erubescam ut autem non existimer tamquam terrere vos
per epistulas quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes sunt praesentia autem cor-
poris infirma et sermo contemptibilis hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus ver-
bo per epistulas absentes tales et praesentes in facto non enim audemus inserere aut con-
parare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos meti-
entes et conparantes nosmet ipsos sine nobis nos autem non in inmensum gloriamur sed mensuram
regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos non enim quasi non
pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi non in
mensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in
vobis magnificari ...et regulam nostram in abundantiam etiam in illa quae ultra vos
sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari qui autem glori-
atur in Domino glorietur non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat
utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me aemulor
enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo timeo autem ne
sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et ex-
cidant a simplicitate quae est in Christo nam si is qui venit alium Christum praedicat
quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium
quod non recepistis recte pateremini existimo enim nihil me minus fecisse a magnis apostolis
et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis aut quid pec-
catum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi
vobis alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum et cum essem a-
pud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres
qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo est