M.p.th.f.69 Scan 59 (29r)

Revision as of 13 April 2012 15:57 by Kerstin (Comments | Contribs)

10,8 nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
10,9 ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
10,10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
10,11 hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
10,12 non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
10,13 nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
10,14 non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
10,15 non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
10,16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
10,17 qui autem gloriatur in Domino glorietur
10,18 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat
11,1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
11,2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
11,3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
11,4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
11,5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
11,6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
11,7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
11,8 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
11,9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
11,10 est