M.p.th.f.69 Scan 60 (29v)

Revision as of 04 September 2013 12:58 by Kerstin (Comments | Contribs)

veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae quare
quia non diligo vos Deus scit quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eo-
rum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos nam eius-
modi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi et non
mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis non est ergo magnum si mi-
nistri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me
ut et ego modicum quid glorier quod loquor non loquor secundum Dominum quasi in insipientia in
hac substantia gloriae quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego glo-
riabor libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes sustinetis enim si quis
vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in fa-
ciem vos caedit secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis au-
det in insipientia dico audeo et ego Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abra-
hae sunt et ego ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis
in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter a Iudaeis quin-
quies quadragenas una minus accepi ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter nau-
fragium feci nocte et die in profundo maris fui in itineribus saepe periculis fluminum periculis
latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine
periculis in mari periculis in falsis fratribus in labore et aerumna in vigiliis multis in fame
et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate praeter illa quae extrinsecus sunt
instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum quis infirmatur et non
infirmor quis scandalizatur et ego non uror si gloriari oportet quae infirmitatis
meae sunt gloriabor. Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non
mentior Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum