animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos
ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt
ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes
gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen
Incipiunt caputuli epistule ad Galatas