animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos ne iterum
cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt super
paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt ecce tertio
hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum praedixi et praedico ut praesens vo-
bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam an experi-
mentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis nam et si
crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed
vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos pro-
bate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis spero autem
quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati
pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus non enim possumus aliquid
adversus veritatem sed pro veritate gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem
potentes estis hoc et oramus vestram consummationem ideo haec absens scribo ut non praesens
durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus
dilectionis et pacis erit vobiscum salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes
gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen
Incipiunt caputuli epistule ad Galatas