animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos
12,21 ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt
13,1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
13,2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
13,3 an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
13,4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
13,5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
13,6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
13,7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
13,8 non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
13,9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
13,10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
13,11 de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
13,12 salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes
13,13 gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen
Kapitelverzeichnis De resurectione