evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucur-
rissem sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi sed pro-
pter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam ha-
bemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent quibus neque ad horam cessimus subiec-
tioni ut veritas evangelii permaneat apud vos ab his autem qui videbantur esse aliquid quales
aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui vide-
bantur nihil contulerunt sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi
evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis qui enim operatus est Petro in apostolatum
circumcisionis operatus est et mihi inter gentes et cum cognovissent gratiam quae data
est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dede-
runt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in in circumcisionem tantum
ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere cum autem
venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat prius enim quam
venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat
et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant et simulationi eius consense-
runt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulationem sed cum
vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum
Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare nos natura
Iudaei et non ex gentibus peccatores scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per
fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus
legis non iustificabitur omnis caro quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus
peccati minister est absit si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo ego enim per legem
legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem