Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucur-
rissem. Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, conpulsus est circumcidi; sed pro-
pter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam ha-
bemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent. Quibus neque ad horam cessimus subiec-
tioni, ut veritas evangelii permaneat apud vos; ab his autem, qui videbantur esse aliquid (quales
aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit); mihi enim qui vide-
bantur, nihil contulerunt. Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi
evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis (qui enim operatus est Petro in apostolatum
circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes); et cum cognovissent gratiam, quae data
est mihi, Iacobus, et Cephas, et Iohannes, qui videbantur columnae esse, dextras dede-
runt mihi, et Barnabae societatis; ut nos in gentes, ipsi autem in in circumcisionem; tantum
ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Cum autem
venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam
venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat,
et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi eius consense-
runt ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulationem. Sed cum
vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus; Si tu, cum
Iudaeus sis, gentiliter, et non iudaice; vivis quomodo gentes cogis iudaizare? Nos natura
Iudaei, et non ex gentibus peccatores. Scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per
fidem Iesu Christi; et nos in Christo Iesu credidimus, ut iustificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis; propter quod ex operibus
legis non iustificabitur omnis caro. Quod si quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus
peccati minister est? Absit. Si enim quae destruxi, haec iterum aedifico; praevaricatorem me constituo. Ego enim per legem,
legi mortuus sum, ut Deo vivam; Christo confixus sum cruci. Vivo autem, iam non ego; vivit vero in me Christus. Quod autem