vestris in caritate radicati et fundati ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et lon-
gitudo et sublimitas et profundum scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini i
n omnem plenitudinem Dei ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam pe-
timus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in om-
nes generationes saeculi saeculorum amen Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis ne-
qua vocatione qua vocati estis cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe
vocationis vestrae unus Dominus una fides unum baptisma unus Deus et Pater omnium qui super omnes
[super omnia] et per omnia et in omnibus nobis unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona
hominibus quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae qui des-
cendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia et ipse dedit quosdam quidem
apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores et ad consum-
mationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi donec occurramus omnes in uni-
tatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi ut iam non
simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia
ad circumventionem erroris veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia
qui est caput Christus ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministra-
tionis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit
in aedificationem sui in caritate hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut
gentes ambulant in vanitate sensus sui tenebris obscuratum habentes intellectum alienati
a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum qui desperantes
semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
vos autem non ita didicistis Christum si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas
in Iesu deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur se-