vestris in caritate radicati et fundati
3,18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
3,19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
3,20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
3,21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
4,1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
4,2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
4,3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
4,4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
4,5 unus Dominus una fides unum baptisma
4,6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
4,7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
4,8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
4,9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
4,10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
4,11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
4,12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
4,13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
4,14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
4,15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
4,16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
4,17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
4,18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
4,19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
4,20 vos autem non ita didicistis Christum
4,21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
4,22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur