M.p.th.f.69 Scan 75 (37r)

Revision as of 16 April 2012 10:38 by Frank (Comments | Contribs)

vestris in caritate radicati et fundati
ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
unus Dominus una fides unum baptisma
unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
vos autem non ita didicistis Christum
si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur se-