cundum desideria erroris renovamini autem spiritu mentis vestrae et induite novum hominem qui se-
cundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis propter quod deponentes mendacium
loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra irascimini et
nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram nolite locum dare diabolo qui fura-
batur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat
unde tribuat necessitatem patienti omnis sermo malus ex ore vestro non procedat
sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus et nolite con-
tristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis omnis amaritudo et ira et
indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia estote autem invicem benigni mis-
ericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis estote ergo imitatores
Dei sicut filii carissimi et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se net ip-
sum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis fornicatio autem et om-
nis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos aut turpitudo aut stul-
tiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio hoc enim scitote
intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum ser-
vitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei nemo vos seducat inanibus verbis prop-
ter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae nolite ergo effici participes eorum eratis
enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate fructus enim lu-
cis est in omni bonitate et iustitia et veritate probantes quid sit beneplacitum Deo et noli-
te communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere omnia autem quae arguuntur
a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est propter quod dicit sur-
ge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus videte itaque fratres quomo-
do caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes redimentes tempus
quoniam dies mali sunt propterea in nolite fi et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini