cundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui se-
cundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium,
loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo; quoniam sumus invicem membra. Irascimini, et
nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo; qui fura-
batur, iam non furetur; magis autem laboret, operando manibus, quod bonum est, ut habeat
unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat;
sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus. Et nolite con-
tristare Spiritum Sanctum Dei; in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et
indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, mis-
ericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis. Estote ergo imitatores
Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit se net ip-
sum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et om-
nis inmunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos; aut turpitudo, aut stul-
tiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinent; sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote
intellegentes; quod omnis fornicator, aut inmundus, aut avarus, quod est idolorum ser-
vitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis; prop-
ter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis
enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate; fructus enim lu-
cis est in omni bonitate, et iustitia, et veritate; probantes quid sit beneplacitum Deo; et noli-
te communicare operibus infructuosis tenebrarumm, magis autem et redarguite.
Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia autem, quae arguuntur,
a lumine manifestantur; omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit; Sur-
ge qui dormis, et exsurge a mortuis, et inluminabit tibi Christus. Videte itaque, fratres, quomo-
do caute ambuletis; non quasi insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus,
quoniam dies mali sunt. Propterea in nolite fi. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed im-
fieri inprudentes, sed intellegentes quae sit voluntas Domini