cundum desideria erroris
4,23 renovamini autem spiritu mentis vestrae
4,24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
4,25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
4,26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
4,27 nolite locum dare diabolo
4,28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
4,29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
4,30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
4,31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
4,32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
5,1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
5,2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
5,3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
5,4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
5,5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
5,6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
5,7 nolite ergo effici participes eorum
5,8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
5,9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
5,10 probantes quid sit beneplacitum Deo
5,11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
5,12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
5,13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
5,14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
5,15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
5,16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt
5,17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
5,18 et nolite