tatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi recto-
res tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus ideo fumite [propterea accipite] arma-
turam Dei ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfectis stare state ergo succincti lumbos
vestros in veritate et induti loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione evangelii pa-
cis in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extingue-
re et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei per omnem orationem et
obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et
obsecratione pro omnibus sanctis et pro me ut detur mihi sermo in ad apertione oris mei cum
fiducia notum facere mysterium evangelii pro quo legatione fungor in catena ita ut
in ipso audeam prout oportet me loqui Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt
quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia cum omnibus qui diligunt
Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen. Explicit ad Ephesi-
os, incipiunt tituli epistulae ad Philipenses.
I. De presbiteris, quod ipsi
fuerunt aliquando episcopi. II. De apostolos pro Filipen-
sens depraecante. III. De manifestatione vinculorum
apostoli in universo preterito. IIII. De varietate praedicantium
Domini et de apostolo parato ad constantiam passionis ad gloriam et salutem.
V. De Domino, quod, cum in forma Dei esset formam servi accipiens factus oboedi-
ens qusque ad mortem crucis. VI. De sanctis, quod in bonis operibus non debe-
ant mormorare. VII. De fidelitate Thimotei et de neglegentibus