M.p.th.f.69 Scan 79 (39r)

Revision as of 09 July 2013 11:25 by Guenter (Comments | Contribs)

ac magis sua, quam domnini nostri Ihesu Christi quaerentibus. VIII. De Ephaphroditido animam suam ad mortem ...
domini fideliter offerente. VIIII. De apostolo Philippenses in omnibus consulante. X. De seductoribus et circum-
cisione spiritali atque carnali. XI. De perfectis. XII. De apostolo admonente sanctos, ut ipsum et
qui secundum formolam ipsius ambulaverunt, emitentur et de seductoribus populorum. XIII.
De apostolo sanctos ortante et ad concordiam spiritaliter conpenente. XIIII. De veritate et
omnibus laudibus sempiternae gloriae atque virtutis. XV. De sacramento apostoli saturitatis
ac famis et rerum omnium temperamento. XVI. De apostolo a Macedonia proficiscente, quod nulla ei et
cleria commonicaverit in ratione dandi nisi Philippenses. XVII. Desiderio sanctorum in gloria Domini. XVIII.
De apostolos consomnes in Domino salutate. XVIIII. De Cessaris domo, quod habuerit sanctos.
Explicit tituli, incipit argumentum. Philippenses sunt Macedones. Hi accepto verbo ve-
ritatis persteterunt in fide nec


Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens
super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc
confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu
sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse
testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu
et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu
ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi
repleti fructu iustitiae