ac magis sua, quam domnini nostri Ihesu Christi quaerentibus. VIII. De Ephaphroditido animam suam ad mortem ...
domini fideliter offerente. VIIII. De apostolo Philippenses in omnibus consulante. X. De seductoribus et circum-
cisione spiritali atque carnali. XI. De perfectis. XII. De apostolo admonente sanctos, ut ipsum et
qui secundum formolam ipsius ambulaverunt, emitentur et de seductoribus populorum. XIII.
De apostolo sanctos ortante et ad concordiam spiritaliter conpenente. XIIII. De veritate et
omnibus laudibus sempiternae gloriae atque virtutis. XV. De sacramento apostoli saturitatis
ac famis et rerum omnium temperamento. XVI. De apostolo a Macedonia proficiscente, quod nulla ei et
cleria commonicaverit in ratione dandi nisi Philippenses. XVII. Desiderio sanctorum in gloria Domini. XVIII.
De apostolos consomnes in Domino salutate. XVIIII. De Cessaris domo, quod habuerit sanctos.
Explicit tituli, incipit argumentum. Philippenses sunt Macedones. Hi accepto verbo ve-
ritatis persteterunt in fide nec reciperunt falsos apostolos. Hos apostolus conlau-
dat, scribens eis ad Roma de carcere per Efrafrodicum.
PAULUS ET TI-
motheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Phi-
lippis cum episcopis et diaconibus. Gratia vobis et pax a Deo Pa-
tre nostro et Domino Iesu Christo. Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri semper in cunctis ora-
tionibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens super communica-
tione vestra in evangelio Christi a prima die usque nunc confidens hoc ipsum quia qui coepit in
vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu sicut est mihi iustum hoc sentire pro om-
nibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione
evangelii socios gaudii mei omnes vos esse testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos
in visceribus Christi Iesu et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni
sensu ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi repleti fructu iustitiae