M.p.th.f.69 Scan 82 (40v)

Revision as of 17 October 2013 09:23 by Kerstin (Comments | Contribs)

Videte canes videte malos operarios videte concisionem nos enim sumus circumcisio qui
spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne viduciam habentes quamquam ego
habeam confidentiam et in carne Si quis alius videtur confidere in carne ego magis circumci-
sus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine quere-
la sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta verumtamen existimo omnia detrimen-
tum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut
stercora ut Christum lucri faciam et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fi-
de est Christi Ihesu quae ex Deo est iustitiam in fide ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et socie-
tatem passionum illius configuratus morti eius si quo modo occurram ad resurrectionem
quae est ex mortuis non quod iam acceperim aut iam perfectum sim sequor autem si modo conprehendam in quo et conpre-
hensus sum a Christo Iesu fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt ob-
liviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me ad destinatum persequor ad bravium su-
pernae vocationis Dei in Christo Ihesu quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis
et hoc vobis Deus revelabit verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus
regula Emitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam
nos multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos cru-
cis Christi quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sa-
piunt nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum
Christum qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae
secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia itaque fratres mei carissimi et
desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi Euhodiam
rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino etiam rogo et te germane conpar ad-
iuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutori-
bus meis quorum nomina sunt in libro vitae Gaudete in Domino semper et iterum