M.p.th.f.69 Scan 84 (41v)

Revision as of 18 October 2013 11:28 by Feldmann (Comments | Contribs)

apostoli et quod non hominibus placendum sit, sed Deo. V. De apostolo, cum possit honori esse, tamquam Domini
nostri apostolos tamen adulationem et avaritiam et gloriam ab hominibus abnuente. VI. De apostolo ne
quem gravaret diebus ac noctibus operantae. VII. De ira Dei super Iudeos, et quod interfecerunt Dominum
et fetus et apostolos fuerunt persecuti. VIII. De apostoli desiderio veniendi et Thessalonicenses
et diabuli impedimento. VIIII. De sanctis, quod in tribulationibus moveri non debeant, sed potius provo-
cari. X. De tempatione. XI. De Thessalonicentibus apostolorum videre cupientibus. XII. De apostolo
gaudente pro Tessalonicensibus et ad Dominum praeces et gratias referente. XIII. De apostolo oran-
te pro Tessalonicensibus, ut secundum traditionem ipsius ambularent. XIIII. De abstinentia
fornicationis et fraudis et de possessione coniugi probri. XV. De amore fraternitatis.
XVI. De sanctis, ut quieti sint, et unusquesque agat suum negotium, et ut nullius egeant manibus operentur.
XVII. De resurrectione et raptus corporum in nubibus ad occurrendum in ere a domino Christo Ihesu. XVIII. De infi-
delium ac male operantium interi... XVIIII. De filiis lucis ac diei ac de fillis noctis ac te-
nebrarum. XX. De somno commoni et de somno per fidei et spiritalibus monimentis. XXII. De reve-
rantia in ministerio laborantium atque doctorum. XXIII. De non extinguendo spiritu nec spernendo
profetia et omnium examinatione. XXIIII. De apostolo praedicante, ut Tessalonicensium intiger
spiritus et anima et corpus in adventum domini nostri Ihesu Christi servetur. XV. De apostolo petente, ut pro eo Tessalo-
nicenses in orationibus postularent. XV. De apostolo Tessalonicensies adiurante per Dominum, ut omni-
bus fratribus epistula legatur. Explicit tituli, incipit argumentum eius-
dem. Thessalonicenses sunt Macedonis. In Christo Ihesu accepto verbo veritatis adsteterunt
in fide etiam in persecutione civium suorum preterea nec receperunt ea, quae
falsis apostolis decebantur. Incipit textus eiusdem episcopi.



PAULUS ET SILVA,
nus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo
Patre, et Domino Iesu Christo. Gratia vobis, et pax. Gra-
tias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam