vestri facientes semper in orationibus nostris sine intermissione memores operis fidei vestrae et la-
boris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum Scientes fratres dilecti
a Deo electionem vestram quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto
et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos et vos imitatores nostri
facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti ita ut facti sitis for-
ma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia a vobis enim defamatus est ser-
mo Domini non solum in Machaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut
non sit nobis necesse quicquam loqui ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habue-
rimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero et expec-
tare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventu-
ra Nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit sed ante passi multa
et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evange-
lium Dei in multa sollicitudine exhortatio enim nostra non de errore neque de in-
munditia neque in dolo sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium
ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra Neque enim aliquan-
do fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis cum possimus oneri esse ut
Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam
animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis memores enim estis fratres laborem nostrum
et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis
vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestries