sicut et ipsi a Iudaeis; qui et Dominum occiderunt Iesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus
adversantur, prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper; prae-
venit autem ira Dei super illos usque in finem. Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae, as-
pectu, non corde, habundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio; quoniam
voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum; et inpedivit nos Satanas.
Quae est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius?
Vos enim estis gloria nostra et gaudium. Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis
remanere Athenis, solis; et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in evangelio Christi, ad confir-
mandos vos, et exhortandos pro fide vestra; ut nemo moveatur in tribulationibus istis; ipsi enim scitis
quod in hoc positi sumus. Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros
nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. Propterea et ego amplius non sustinens, misi
ad cognoscendam fidem vestram; ne forte temptaverit vos is qui temptat, et inanis fiat
labor noster. Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et adnuntiante nobis
fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes
nos videre, sicut nos quoque vos; ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate
et tribulatione nostra, per vestram fidem, quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. Quam enim gra-
tiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos
ante Deum nostrum, nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et conple-
amus ea quae desunt fidei vestrae? Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus Iesus Christus, dirigat viam
nostram ad vos. Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vertram invicem,
et in omnes, quemadmodum et nos in vobis; ad confirmanda corda vestra sine quae-
rella in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.
De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut quem admodum accepistis
a nobis quomodo vos oporteat ambulare, et placere Deo, sicut et ambulatis ut abun-
detis magis. Scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum. Haec est enim volun-
tas Dei, sanctificatio vestra; ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum
vas possidere in sanctificatione, et honore; non in passione desiderii, sicut et gentes,
Deum; ut ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio