de caelo cum angelis virtutis eius in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non
oboediunt evangelio Domini nostri Iesu qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est tes-
timonium nostrum super vos in die illo in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus
et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute ut clarificetur nomen Domini Iesu
Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi Rogamus autem vos fratres per adventum Domini
nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum ut non cito a moveamini neque per spiritum neque per sermonem neque
per epistulam tamquam per nos a nobis meus cum quasi instet dies Domini ne quis vos seducat ille modo
quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius ditionis qui ad-
versatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat os-
tendens se quia sit Deus non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum