M.p.th.f.69 Scan 89 (44r)

Revision as of 21 October 2013 14:01 by Kerstin (Comments | Contribs)

de caelo cum angelis virtutis eius in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non
oboediunt evangelio Domini nostri Iesu qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est tes-
timonium nostrum super vos in die illo in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus
et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute ut clarificetur nomen Domini Iesu
Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi Rogamus autem vos fratres per adventum Domini
nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum ut non cito a moveamini neque per spiritum neque per sermonem neque
per epistulam tamquam per nos a nobis meus cum quasi instet dies Domini ne quis vos seducat ille modo
quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius ditionis qui ad-
versatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat os-
tendens se quia sit Deus non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis et nunc
quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum
ut qui tenet nunc donec de medio fiat et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interfi-
ciet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui eum cuius est adventus secundum ope-
rationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus et in omni seductione iniqui-
tatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent ideo mittit illis
Deus operationem erroris ut credant mendacio ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati
sed consenserunt iniquitati Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilec-
tati a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis in quod
et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem Domini nostri Iesu Christi Itaque fratres state et tenete tra-
ditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram ipse autem Dominus noster Iesus Christus et
Deus Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia exhor-
tetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono De cetero fratres orate pro nobis
ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos et ut liberemur ab oportunis et malis
hominibus non enim omnium est fides Fidelis autem Dominus qui confirmavit vos et custodiet a malo con-
fidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus vobis et facitis et facietis Dominus autem dire-
gat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi Denuntiamus autem vobis fratres in nomine
Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum