de caelo cum angelis virtutis eius, in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum, et qui non
oboediunt evangelio Domini nostri Iesu, qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius;
cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est tes-
timonium nostrum super vos in die illo. In quo etiam oramus semper pro vobis; ut dignetur vos vocatione sua Deus,
et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, ut clarificetur nomen Domini Iesu
Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Iesu Christi. Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini
nostri Iesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum; ut non cito a moveamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque
per epistulam tamquam per nos a nobis meus cum, quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ille modo;
quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius ditionis, qui ad-
versatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat os-
tendens se quia sit Deus. Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc
quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum
ut qui tenet nunc, donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interfi-
ciet spiritu oris sui, et destruet inlustratione adventus sui eum; cuius est adventus secundum ope-
rationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniqui-
tatis his qui pereunt; eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittit illis
Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati,
sed consenserunt iniquitati. Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilec-
tati a Deo, quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus, et fide veritatis; in quod
et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem Domini nostri Iesu Christi. Itaque fratres, state; et tenete tra-
ditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistulam nostram. Ipse autem Dominus noster Iesus Christus, et
Deus Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, exhor-
tetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. De cetero fratres, orate pro nobis
ut sermo Domini currat, et clarificetur, sicut et apud vos; et ut liberemur ab oportunis, et malis
hominibus; non enim omnium est fides. Fidelis autem Dominus, qui confirmavit vos, et custodiet a malo. Con-
fidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quae praecipimus vobis, et facitis, et facietis Dominus autem dire-
gat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine
Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum