M.p.th.f.69 Scan 96 (47v)

Revision as of 22 October 2013 14:30 by Kerstin (Comments | Contribs)

Expliciunt tituli, incipit argumentum. Timotheum instruit et docet apostolus de or-
dine episcopatus et diaconi et omnis ecclesiastice disciplinae
.


PAULUS APOSTOLUS IESU CHRISTI
secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae Timo-
theo filio dilecto in fide gratia et misericordia et pax a Deo Patre et
Christo Iesu Domino nostro sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam
ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent neque intenderint fabulis et genea-
logiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in
fide finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium volentes esse legis doc-
tores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur sciens hoc quia iusto non est lex
posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis pa-
tricidis et matricidis homicidis fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendaci-
bus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur quae est secundum evangelium glo-
riae beati Dei quod creditum est mihi gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino
nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio qui prius fui blasphemus et per-
secutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in in-
credulitate superhabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo
Iesu Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores
salvos facere quorum primus ego sum sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me
primus ostenderet Christus Iesus in omnem patientiam ad informationem eorum qui credituri
sunt illi in vitam aeternam regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculo-
rum amen Hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias
ut milites in illis bonam militiam habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes
circa fidem naufragaverunt ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae
ut discant non blasphemare Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes